Carmina Burana: ricerche sulla musica
Amor tenet
cb 87
Amor tenet omnia |
|
Amor tenet omnia,| mutat cordis intima,
querit Amor devia. |
Amor melle dulcior,
felle fit amarior. |
Amor cecus, caret pudicitia;
frigidus et calidus | et tepidus,
Amor audax, pavidus, | est fidus atque perfidus.
Tempus est idoneum, | querat Amor socium:
nunc garritus avium. |
Amor regit iuvenes,
Amor capit virgines. |
Ve senectus! tibi sunt incommoda.
Va t'an oy! iuvencula | Theoclea
tenet me gratissima; | tu pestis, dico, pessima.
Frigidus et calidus | numquam tibi socius!
dormit dolens sepius |
in natura frigidus;
nichil tibi vilius. |
Venus tenet iuvenes in gaudio;
sana sic coniunctio, | quam diligo,
tuo fit imperio. | quid melius sit, nescio. |
|
Amor volat undique; | captus est libidine.
iuvenes iuvencule |
que secuntur mentio.
Si que sine socio, |
illa vero caret omni gloria;
tenet noctis infima | sub intima
cardinis custodia. | sic fit res amarissima.
Amor simplex, callidus; | rufus Amor, pallidus;
truculens in omnibus, |
Amor est placabilis,
constans et instabilis. |
Amor artis regitur imperio.
ludit Amor lectulo | iam clanculo
noctis in silentio: | fit captus Amor laqueo. |
L’amore vola dappertutto, prigioniero del desiderio.
Giovani e giovanette
si uniscono secondo natura.
Se qualcuna rimane senza amante,
non prova alcuna gioia;
tiene nel profondo del cuore una notte buia e triste;
รจ un’esperienza amarissima. |